Liber Sapientiae*

Caput 19: Versus 17

In se elementa.Sicut in organo diversi soni ad concordiam melodiae temperamento consentiunt, ita discrepantia elementa servato jure naturae ad Creatoris voluntatem flectuntur: non enim creaturam sibi condidit contrariam, sed per omnia voluntati suae consentaneam.Unde aestimari,etc.RAB.Homines enim et jumenta, etc., usque ad ut appareret quod elementa mundi non suae tantum conditioni, sed Creatoris deservirent voluntati.
(* Traductions européennes)